monumenta.ch > Plinius > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Plinius, Naturalis Historia, 20, 29
{XIV} Pastinacae simile hibiscum, quod molochen agrian vocant et aliqui πλειστολοχείαν, ulceribus, cartilagini et ossibus fractis medetur. folia eius ex aqua pota alvum solvunt; serpentes abigunt, apium, vesparum, crabronum ictibus inlita medentur. radicem eius ante solis ortum erutam involvunt lana coloris, quem nativum vocant, praeterea ovis, quae feminam peperit, strumisque vel suppuratis alligant. quidam ad hunc usum auro effodiendam censent cavendumque, ne terram adtingat. Celsus et podagris, quae sine tumore sint, radicem eius in vino decoctam inponi iubet.